AMSANCTUS

AMSANCTUS
AMSANCTUS
Locus in medio Italiae apud Hirpinos; sulfureas habens aquas, quae quod undique silvis, angustiisque clausae sint, tam pestilentem emittunt odorem, utproprius accedentes necentur. Hinc factus locus fabulae, In Amsancti vallibus Inferorum spiraculum esse. Cicer. de Divin. l. 1. c. 36. Quid enim? non videmus, quam sint varia terrarum genera? ex quibus et mortifera pars quaedam est, ut Amsancti in Hirpinis, et in Asia Plutonia, quae vidimus. Virgil. Aen. l. 71 v. 563.
Est locus Italiae in medio, sub montibus altis
Nobilis, et fama multis memoratus in oris
Amsancti valles; densis bunc frondibus atrum
Urget utrinque latus nemor is, medioque fragosus
Dat sonitum saxis, et tor tô vortice torrens.
Claudian. de Raptu Proserp. 1. 2.
Tunc et pestiferi pacatum limen Averni
Innocuae trausiltis aves, fiatumque repressit
Amsanctus. ---- ---- ----
Plin. l. 2. c. 93. Alii Charonaeas scrobes mortiferum spiritum exhalantes. Item in Hirpinis Amsancti ad Mephius aedem lacum, quem qui intravêre moriuntur. Hinc Sidonius explicandus l. 3. ep. 13. ubi lepide cuiusdam nasum taxans, ait; Nares circumsedentium ventilatâ duplicis Amsancte peste funestat, i. e. duo nasi foramina referunt Amsanctum et Mephitim. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Amsanctus lacus — Amsanctus lacus, s. Ansanto …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ampsanctus — Ampsanctus, or Amsanctus (modern: Sorgente Mefita), a small lake in the territory of the Hirpini, 10 m. S.E. of Aeclanum, close to the Via Appia. There are now two small pools which exhale carbonic acid gas and hydrogen sulfide. Close by was a… …   Wikipedia

  • Hirpini — The Hirpini (Greek: polytonic|Ἱρπινοί, Pol.; polytonic|Ἱρπῖνοι, Strab., App.), were an ancient people of central Italy, of Samnite race, and who were often regarded as constituting only a portion of the Samnite people, while at other times they… …   Wikipedia

  • Ансанто — (Lago di А., или Муфити, у древних Lacus Amsanctus) небольшое озеро в Неаполитанских Апеннинах, в провинции Авеллино, в 28 км к В. от Авеллино и 7 км к С.З. от Анджело ди Ломбарди, где в середине горного кряжа, соединяющего Везувий с потухшим… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Hirpinos — Pueblos del Samnio Información Idioma Osco …   Wikipedia Español

  • Ampsancti lacus — (Amsanctus), Teich bei Äculanum in Samnium, in einem mit hohen Buchen ge setzten Thale (Ampsancti valles); ihm entströmten stinkende Ausdünstungen, weshalb am Ufer eine Kapelle der Göttin Mephitis erbaut war, bei welcher eine Höhle mit ebenfalls… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • AMPSANCTUS — vulgo Mufti, sub oppido Fricento, locus Italiae, in Hirpinis, vide etiam Amsanctus et Ansancti vallis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”